- ABIOLICA
- ABIOLICAsex mille passus ab Eboroduno versus Vesontionem distat; nomen hoc, spatium, ac situs, conveniunt vico hodie vulgo le Bullet dicto. Cluver.In monte Iura, sub Bernensium iurisdictione, in praefectura Ebrodunensi. Observant tamen alii, vicum hunc non antiquum esse adeo, ut Antoninus eius memimsse potuerit, imo quidam Sanciae Crucis nomen tulisse. Ex veterib.enim actisoftenditur, locum Bulet fuisse, tempore Sabaudiae Comitum, extirpatum a tributariis quibusdam, unde hodieque incolarum lingua accentum retinet Sabaudicum, Plantinus de antiq. Heluctiae locis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.